라틴어 문장 검색

Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장131)
Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장132)
Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장164)
idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장191)
satisque constat hoc collyrium adversus omne genus oculorum valetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장320)
Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장326)
quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장330)
quo minus alienum videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장382)
Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장32)
Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장89)
Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장105)
Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장6)
Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra (1) posui, esse debet lana optentum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장15)
11 Ulcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume iis medicamentis curantur, quae supra (cap.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장1)
Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION