라틴어 문장 검색

sed Alexandrina ipso profectionis die destitit turbatus religione simul ac periculo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 1:2)
Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 3:1)
ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 2:1)
quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non nisi ad opus damnari praeceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 3:3)
neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:3)
Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:1)
prius uero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caueret periculum, non longe percussores abesse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 1:1)
ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 3:1)
hoc uiso proclamasse eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 1:5)
quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:2)
hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 6장 1:2)
ac ne in metu quidem ac periculo mortis extremo abstinuit iocis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 4:1)
dicitur etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum adfirmasse, uerum quandoque et ab alio, sicut euenit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 2:2)
Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:1)
his uelut transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION