라틴어 문장 검색

itaque, si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat, caedis auctores dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 426:2)
se vero negare illi missuros testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 479:1)
operae pretium habent libertatem civitatemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 89:4)
congredi cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 90:2)
custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 104:1)
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 249:2)
cum haud ferme discreparet quin quae ubique regum fuissent Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis servarentur, evocatis ad conloquium iis quibus ab Epicyde creditae res erant, missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 420:1)
nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse quod pacis vobiscum non fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 430:2)
adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 31:1)
Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 386:1)
indici libertas data et viginti milia aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 389:2)
vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 394:1)
ibi cum diu sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello adfligi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 449:2)
eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis iam cognationibus ex conubio vetusto iunctos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 460:2)
ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 473:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION