라틴어 문장 검색

Qui vino madeat nec erubescat Pingui sordidus esse Cosmiano, Ludat cum pueris, amet puellas, Nec per circuitus loquatur illam, Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV3)
Di bene, quod sancto peperit fecunda marito, Quod sperat generos quodque puella nurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIII4)
et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4263)
'sanctum' autem ideo quia senatus sanctissimus ordo dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4266)
nam unusquisque eum summum putat esse quem colit, ut summe deum sancti custos Soractis Apollo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6653)
nam ipse ait sequimur te, sancte deorum, quisquis es.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3515)
sanctos restingvere fontibus ignes] [et] bene 'fontibus', non aquis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6863)
'sanctos' vero, ut venerabilius fieret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6864)
sane 'sanctum' est interdum non idem quod 'sacrum', neque idem quod 'religiosum';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6865)
unde Helenus nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet, item in octavo audax quos rumpere Pallas sacra vetat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1783)
sane 'cetera Graius' Graeca locutio est, ut Sallustius sanctus alia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5944)
an 'iterum' qui prius advenerat, cum ait 'tu nunc Carthaginis altae'. sancte deorum emphasis, quasi adhuc praesens deus urgeat navigare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5763)
quod autem dicit 'magnum deum', non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut summe deum, sancti custos Soractis Apollo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 796)
et hoc est apud nos 'ac', quod apud Graecos ἀμ. hinc est amsancti valles, id est undique sancti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1252)
ipse etiam Vergilius praefatus divos solio rex infit ab alto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2593)

SEARCH

MENU NAVIGATION