라틴어 문장 검색

es enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:2)
prospicere enim iam videor te reliquos reges persequente quasi perfectam rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:4)
Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 36:1)
Sic ille cum undequadraginta annos summa in pace concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior), excessit e vita duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis, religione atque clementia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:5)
neque vero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:3)
Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus, si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 47:1)
Nam ut sibi duodecim lictores cum fascibus anteire liceret neque enim serpit, sed volat in optimum statum instituto tuo sermone res publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:4)
Atque etiam Corinthios video publicis equis adsignandis et alendis orborum et viduarum tributis fuisse quondam diligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:2)
Nunc fit illud Catonis certius, nec temporis unius nec hominis esse constitutionem rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:2)
Sed sequitur is, qui mihi videtur ex omnibus in re publica vidisse plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:4)
Deinde equitum magno numero ex omni populi summa separato relicuum populum distribuit in quinque classis senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit, ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:1)
p. 342M Statu esse optimo constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, regali et optumati et populari, confusa modice nec puniendo inritet animum inmanem ac ferum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 64:1)
Itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus videtur mihi commune nobis cum illis populis fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 65:3)
Sed, quod proprium est in nostra re publica, quo nihil possit esse praeclarius, id persequar, si potero, subtilius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 65:4)
quod erit eius modi, nihil ut tale ulla in re publica reperiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 65:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION