라틴어 문장 검색

utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 5:1)
forte et Numitori, cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum et ipsam minime servilem indolem tetigerat animum memoria nepotum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 63:3)
ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 246:1)
praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate memoria abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 35:1)
credo quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum memoriam intercidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 82:3)
nihil dignum memoria actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 199:3)
Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 364:3)
qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 397:1)
tum primum lex agraria promulgata est, numquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 445:1)
in Veientes nihil dignum memoria gestum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 472:3)
memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 493:2)
L. Valerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 414:1)
ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 553:2)
ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 594:1)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION