라틴어 문장 검색

Haec autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장32)
quod si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장28)
id autem erit recte, si glaebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur, uti, si qua glaeba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore defervere coacta uno tenore concoquatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장2)
cum vero pinguis fuerit et recte macerata, circa id ferramentum uti glutinum haerens omni ratione probabit se esse temperatam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장8)
Itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque vetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt colores, nisi si parum diligenter et in arido fuerint inducti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장27)
Sed haec, quae ex veris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus inprobantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장7)
neque enim picturae probari debent, quae non sunt similes veritati, nec, si factae sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet 'recte' iudicari, nisi argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장15)
neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장13)
ea habet ancones in capitibus extremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transversaria, quae habent lineas ad perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula perpendicula in singulis partibus singula, quae, cum regula est conlocata aeque, tangendo aeque ac pariter lineas descriptionis indicant libratam conlocationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장5)
recte, non recte, an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 315:4)
Docuit itaque nos per apostolum suum magister bonus neque propterea nos recte vivere et recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est finem recti nostri non in hominum laudibus ponere et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:2)
sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 3:8)
similiter, non recte agis, recte ago non habet statum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 158:1)
Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti, quiesce;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 1:2)
addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION