라틴어 문장 검색

alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 1:1)
Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 1:3)
in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:3)
qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:2)
iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:2)
in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:7)
quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:8)
dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:3)
facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:8)
culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:5)
quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:1)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장4)
itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION