라틴어 문장 검색

exspectent paulum et agi ordine sinant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 269:3)
cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 158:2)
Sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 248:1)
quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 278:1)
Nam epitheton proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 84:1)
cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:7)
iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in sed aliud latens et auditori quasi inveniendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 111:1)
cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam , et ille dixisset, se vero non exspectare:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 222:2)
Immo, inquit, rogo exspectes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 222:3)
nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 287:3)
haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:2)
est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 35:1)
si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:6)
sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 99:4)
nam dum omnia quaerimus, aliquando ad verum, ubi minime exspectavimus, pervenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION