라틴어 문장 검색

Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 13:7)
Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 72:3)
Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.
(세네카, 행복론, Liber II 52:2)
at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes ;
(세네카, 행복론, Liber III 103:2)
Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit.
(세네카, 행복론, Liber III 108:1)
Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus ?
(세네카, 행복론, Liber III 122:2)
Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ?
(세네카, 행복론, Liber IV 17:4)
in aequo utramque ponit repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non timeri.
(세네카, 행복론, Liber V 33:3)
Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est;
(세네카, 행복론, Liber V 50:4)
Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati;
(세네카, 행복론, Liber V 126:3)
nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere :
(세네카, 행복론, Liber VI 81:2)
Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit.
(세네카, 행복론, Liber VII 52:1)
Magnam adibat aleam populus Romanus, cum incertum esset, quo se ista tua nobilis indoles daret ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:1)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION