라틴어 문장 검색

Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 5:3)
Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:2)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:3)
aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:5)
In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 16:4)
nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:4)
Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:3)
Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:1)
Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 13장 1:3)
eos, qui uiolentius se gerunt, uincire conuenit, ne uel sibi uel alteri noceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 4:2)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:1)
Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:2)
Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:1)
Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:2)
Saepe uero hoc malum per se incipit, saepe alteri uetusto morbo maximeque quartanae superuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION