라틴어 문장 검색

hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 3:1)
itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:5)
quaesierit sane - videte quid vobis largiar - servum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:7)
duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:6)
erit, erit illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando dies, cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:2)
non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 1:4)
nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:5)
Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex vicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:2)
Cum amici in comm . . . turbarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 3:2)
dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 4:1)
etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:2)
neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장2)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:6)
Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION