라틴어 문장 검색

quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:6)
qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:7)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam - sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis - partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:1)
nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:2)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:1)
Fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:3)
et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re- centes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:1)
Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:3)
at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:1)
at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:1)
Tamen illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat Ennius, bellum Punicum quasi Myronis opus delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:3)
Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 3:6)
Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis communicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION