라틴어 문장 검색

cum Caeritibus hospitium publice fieret quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, beneficioque eius populi non intermissus honos deorum immortalium esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 530:1)
omnia beneficia ab illo se habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 148:2)
quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo, quod afluit opibus vestris sustinendo necessitates aliorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 162:2)
in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces avertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis vero crimini locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 215:1)
non gratiam publici beneficii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 275:3)
quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 441:1)
aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua vetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, novis corrumperent maleficiis, florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam petissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 204:2)
movit populum non tam causa praesens quam vetus meritum, ut maleficii quam beneficii potius immemores essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 207:1)
nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 306:1)
sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 320:1)
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)
ne Campani quidem - adeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat - his se armis abstinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 19:1)
adeo et cladium veterum vestrarum et beneficiorum nostrorum erga vos obliti estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 60:2)
et vestram itaque de eis curam quam primum absolvi, et illorum animos, dum exspectatione stupent, seu poena seu beneficio praeoccupari oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 201:3)
C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 217:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION