라틴어 문장 검색

Quod te per superos et conscia numina veri, per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam intemerata fides, oro, miserere laborum tantorum, miserere animi non digna ferentis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:22)
"At tibi pro scelere," exclamat, "pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:5)
Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:18)
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes, et positis aris iam vota in litore solves, purpureo velare comas adopertus amictu, ne qua inter sanctos ignis in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:16)
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, - quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos, - quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:6)
Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:7)
quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:19)
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, non equidem omnino capta ac deserta viderer."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:17)
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco venissem, nec dona moror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:8)
"Nate dea, vosque haec" inquit "cognoscite, Teucri, et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires, et qua servetis revocatum a morte Dareta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:11)
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, qua tua te Fortuna sinet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:15)
"Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat ramus humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:6)
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix ostendit - neque enim, credo, sine numine divom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem - da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:18)
Per sidera iuro, per superos, et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:19)
Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION