라틴어 문장 검색

simulque etiam spiritus cum sono fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:3)
spiritus rarus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 22:3)
fit foedi spiritus ipse odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 64:5)
et si circa stomachum faucesue incidit, subito spiritum saepe elidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:4)
Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:1)
Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:2)
Polypus uero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:3)
fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:1)
Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:2)
Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:5)
Qui * * * nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 4:1)
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:1)
sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 2:2)
non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 2:6)
at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION