라틴어 문장 검색

Ergo, inquitis, semper moriendum erit et semper resurgendum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:1)
orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:2)
In qua ecclesia moriens pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 2:4)
cognouitque hominem, et, quia uestimentum eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:8)
Cum ergo episcopum defunctum ac sepultum in prouincia Nordanhymbrorum audirent fratres, qui in monasterio eius erant in prouincia Orientalium Saxonum, uenerunt illo de suo monasterio homines circiter XXX, cupientes ad corpus sui patris, aut uiuere, si sic Deo placeret, aut morientes ibi sepeliri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:5)
Ut in eodem monasterio puerulus moriens uirginem, quae se erat secutura, clamauerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.1)
At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste secuta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.6)
Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogauit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:7)
sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et eleuatae de tumulo adfuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:5)
Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:2)
qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:1)
qui etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam dogmatizare praesumunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:14)
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, Te teneam moriens deficiente manu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 128)
tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, quisue meam teneat, quot teneatue modis:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 633)
in his castris Cluilius Albanus rex moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION