라틴어 문장 검색

caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata novissima in se constituet sibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:24)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
segnis hic ibit dies, tanto petitus ambitu, tanto datus?
(세네카, 메데아 7:14)
laxare certe tempus immitis fugae genero licebat - liberis unus dies datus est duobus, non queror tempus breve:
(세네카, 메데아 7:22)
constituit animus precibus iratam aggredi.
(세네카, 메데아 7:39)
feminae est munus datus Silanus et cruore foedavit suo patrios penates,-criminis ficti reus.
(세네카, 옥타비아 3:7)
partita fines regna constituit, novas extruxit urbes/ tecta defendit sua, aliena telis aut petit praedae imminens.
(세네카, 옥타비아 6:14)
Nihil in propinquos temere constitui decet.
(세네카, 옥타비아 7:5)
armis fideque militis tutus fuit, pietate nati factus eximia deus, post fata consecratus et templis datus.
(세네카, 옥타비아 8:16)
Delubra et aras petere constitui sacras, caesis litare victimis numen deum, ut expientur noctis et somni minae terrorque in hostes redeat attonitus meos.
(세네카, 옥타비아 11:25)
Poenam dolor constituet in cives tuos?
(세네카, 옥타비아 13:9)
Constituet, aetas nulla quam famae eximat.
(세네카, 옥타비아 13:10)
ubi qui mori constituit et debet mori.
(세네카, 파이드라 4:9)
iustior numquam focis datus tuis est sanguis, arquitenens dea.
(세네카, 파이드라 10:10)
te nemore abdito, cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis [lascivae nemorum deae] Panas quae Dryades montivagos petunt, aut te stellifero despiciens polo sidus post veteres Arcadas editum currus non poterit flectere candidos.
(세네카, 파이드라 11:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION