라틴어 문장 검색

hoc ubi Placentiam - nam eo forte erat profectus - Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 494:1)
vix mille ducenti ex tanta multitudine qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 28:2)
priores tamen consul copiaeque quae a mari reducebantur ad vallum accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 32:3)
consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 56:2)
victorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 138:2)
Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 313:2)
quorum oratio fuit regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero assuesceret moribus Romanis hominibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 199:1)
et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 621:3)
cum quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:1)
consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 739:1)
illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 58:2)
ne moratus quidem in castris Appius, ut suos fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 114:1)
quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae si quo opus esset educerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 135:2)
ibi Romanis - quattuor milia autem hominum erant - praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui opportune situm et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 212:1)
ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella quae receperat praesidiis in Macedoniam sese recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION