라틴어 문장 검색

Nobilis professio sapientia est: quae distributa suscipit incrementum, avarum dedignata possessorem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N19)
Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iubae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:2)
Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:1)
Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 6:3)
Anno ab incarnatione Domini CmoLmoVIto Marcus Antoninus Uerus XIIII ab Augusto regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.2)
susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inuiolatam integramque quieta in pace seruabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.5)
Cumque uidisset Albanum, mox ira succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offerre, ac discrimini dare praesumsisset, ad simulacra daemonum, quibus adsistebat, eum iussit pertrahi:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:2)
Ualentinianus in orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.6)
Ut, Arcadio regnante, Pelagius Bretto contra gratiam Dei superba bella susceperit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.1)
Anno ab incarnatione Domini CCCXCIIII Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, XLIII ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos XIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.2)
ANNO dominicae incarnationis CCCCXXIII, Theodosius iunior post Honorium XLV ab Augusto regnum suscipiens, XX et VI annis tenuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.2)
Tunc Anglorum siue Saxonum gens, inuitata a rege praefato, Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur, et in orientali parte insulae, iubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem uera hanc expugnatura, suscipit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.4)
Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.8)
Hoc ergo duce uires capessunt Brettones, et uictores prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente suscipiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:2)
Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION