라틴어 문장 검색

Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:2)
" Immo veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:3)
Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:1)
M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit imprudens ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 176:1)
quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandi- menta, quibus mens resolvatur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:2)
" Idem quadam nocte, cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:1)
Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
At in aliquod genus vitae difficile incidisti et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis nec rumpere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:1)
Atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis prava sibi multa suggerere ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:1)
Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.19)
Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus. 1:4)
Ignora, dissimula:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.26)
Caesar, qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, qui non audent, humanitatem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.39)
id est, ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.40)
In hac perturbatione deductus sum, ut ignorarem quid fecissem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION