라틴어 문장 검색

post ea mirabar, cur non sine litibus esset prima dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권83)
quod Remus ignorans humiles contemnere muros coepit et
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권570)
sic, quia posse datur diversas reddere causas, qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet, dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes grata Medusaei signa tenetis equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권4)
talia dicentem tacitus mirabar, at illa
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권158)
"ne tamen ignores volgique errore traharis, Iunius a nostro nomine nomen habet, est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권14)
vix bene desierat, complent ululatibus auras Thyades effusis per sua colla comis, iniciuntque manus puerumque revellere pugnant, quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권331)
"iuventam satyrus primum miratur et usum nescit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권457)
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:7)
Interea medios Iuno despexit in agros et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:1)
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, quae sit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:3)
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:1)
Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, perque gradus uterum pectusque umerosque manusque ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:7)
Miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod proelia nulla minetur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:6)
quae mora sit sociis, miratur Agenore natus, vestigatque viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 7:2)
Fugit Autonoeius heros et se tam celerem cursu miratur in ipso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION