라틴어 문장 검색

cum tertia ipse expedita in statione erat simul castris praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentatores fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 282:2)
agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 285:1)
peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 351:1)
illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 435:1)
haec apud victos magis impetu animorum, quos ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 611:1)
dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 184:2)
Nolani muros portasque adire vetiti, subsidiaque destinata inpedimentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 204:1)
dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 207:1)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:2)
auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 25:1)
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant provoluta velut impetus torrentis tulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 133:1)
in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 341:2)
deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION