라틴어 문장 검색

scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, tempore sic duro est inspicienda fides, dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno, indelibatas cuncta sequuntur opes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 57)
saepe fidem adversis etiam laudavit in armis, inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat, causa mea est melior, qui non contraria fovi arma, sed hanc merui simplicitate fugam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 512)
utque cremasse suum fertur sub stipite natum Thestias et melior matre fuisse soror, sic ego non meritos mecum peritura libellos imposui rapidis viscera nostra rogis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 77)
haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1014)
illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo - non adeo nostro fugit ab ore pudor - sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 116)
tamen hunc sua facta referri et se materiam carminis esse iuvat, cumque Gigantei memorantur proelia belli, credibile est laetum laudibus esse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 131)
per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque tempora, Romanum si modo nomen amant, per patriam, quae te tuta et secura parente est, cuius, ut in populo, pars ego nuper eram, sic tibi, quem semper factis animoque mereris, reddatur gratae debitus urbis amor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 171)
eripit interdum, modo dat medicina salutem, quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1112)
num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, an quia Leucadio semper amata deo est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 122)
adice servatis unum, pater optime, civem, qui procul extremo pulsus in orbe latet, in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, non facinus causam, sed suus error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 128)
quae pro te ut voveam, miti pietate mereris haesuraque fide tempus in omne mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 416)
di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore iuves, si tamen interea, quid in his ego perditus oris quod te credibile est quaerere quaeris, agam, spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 57)
seu vitiant artus aegrae contagia mentis, sive mei causa est in regione mali, ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 811)
est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, qui domini poenam non meruere sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 145)
Drusus in his meruit quondam cognomina terris, quae bona progenies, digna parente, fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 210)

SEARCH

MENU NAVIGATION