라틴어 문장 검색

Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
Sed isto, quod petis, experiar maius dare munus Iason.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:11)
Viderat ex alto tanti miracula monstri Liber, et admonitus iuvenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 18:1)
Mox ubi pollicita est, "quo sit fiducia maior muneris huius" ait, "qui vestri maximus aevo est dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:7)
Fovet ignibus aras muneribusque deos implet, feriuntque secures colla torosa boum vinctorum corpora vittis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:2)
quodque suis securus arat Cromyona colonus, munus opusque tuum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:6)
" Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:10)
hoc utinam caruissem munere semper!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:4)
Non sum contentus et in mea pugno vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo muneraque augendo tandem dubitare coegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:11)
Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset dona, canem munus, quem cum sua traderet illi Cynthia, currendo superabit dixerat omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 60:2)
Muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 60:4)
Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno (muneris hoc nomen). Iamdudum vincula pugnat exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:8)
" Scelerataque dextra munera porrexit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 9:5)
Nec te data munera, nec te noster amor movit, nec quod spes omnis in unum te mea congesta est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:4)
Templa coronantur, bellatricemque Minervam cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto muneribusque datis et acerris turis honorant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION