라틴어 문장 검색

His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:20)
cuius equus subito lassescere, consistere, caput in terram declinare, spumas ex ore demittere, et, augescente dolore nimio, in terram coepit ruere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.15)
qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:2)
Statimque exsurgens, nimio timore perterrita, cucurrit ad uirginem, quae tunc monasterio abbatissae uice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa, ac suspiria longa trahens, nuntiauit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa, ducibus angelis, ad aeternae limina lucis et supernorum consortia ciuium ascendisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:14)
At ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius desiderabat absolui:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:7)
Timui propter reuerentiam tuam, ne forte nimium conturbareris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:5)
Quod ubi uidere fratres, nimio mox timore perculsi, festinarunt referre antistiti, quae inuenerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:5)
quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:2)
in quo omnia, quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca et modica.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:16)
Anno DCCXXXVII, nimia siccitas terram fecit infecundam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]17)
non illi sontica causa est, Sed nimius luto corpora tingit amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 832)
inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 31:1)
nimium Tarquinios regno adsuesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 16:2)
nimio plus quam velim nostrorum ingenia sunt mobilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 402:1)
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION