라틴어 문장 검색

Ubi eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris, per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine, cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos nemine auso resistere, praesidiis occupavit, eisdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 2:1)
Latus vero e regione oppositum Thraciis, prona humilitate deruptum, hincque et inde fragosis tramitibus impeditum difficile scanditur, etiam nullo vetante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 4:2)
Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 4:3)
subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 9:2)
Nam si permeate flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 2:2)
Speculatores vero et transfugae subinde venientes, repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos Silentii quoque colitur numen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 4:2)
In conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 3:1)
felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:4)
Ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:5)
perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus moris, Heracleam ingressus est Perinthum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 3:3)
Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas, omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperiores exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar, procul dubio iusserat dari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 7:3)
Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 4:1)
Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 3:1)
Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 4:1)
Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem, super his quae eum recte constiterit accepisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION