라틴어 문장 검색

stat sanguineo discissus amictu Luctus atrox caesoque invitat pectore matres, scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant corpora, prociduae super externosque suosque, hae pressant in tabe comas, hae lumina signant vulneraque alta rigant lacrimis,pars spicula dextra nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권50)
"at non eadem Volcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권103)
lacrimas non pertulit ultra Bellipotens, hastam laeva transumit et alto, haud mora, desiluit curru, clipeoque receptam laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권111)
"parcite, parcite!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권266)
"propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권3)
laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem lux timet, et durus contristat sidera fulgor, digna loco statio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권16)
"rogat hoc tellusque polusque et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri parce tua:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권109)
nec tarde fratri, Gradive, dedisti, ne qua manus vatem, ne quid mortalia bello laedere tela queant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권339)
sed prohibet paulumque umeri libare sinistri praebuit et merito parcit Tritonia fratri, ille tamen nec stare loco nec comminus ire amplius aut voltus audet perferre cruenti Tydeos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권230)
"non iam Aetolo satiabere campo gaudentemque iubam per stagna Acheloia solves, quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes aut sequere, extorrem ne tu quoque laeseris umbram captivus tumidumque equitem post Tydea portes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권102)
"arma puer rapui, nec te retinente quievi, nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci, vive igitur potiusque animis irascere nostris, et iam pone metus, frustra de colle Lycaei anxia prospectas, si quis per nubila longe aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권384)
"stat parcere mundo caelitibusque meis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권61)
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat volnere, nec parcit cedenti atque increpat hostis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권291)
vosque malis hominum, Stygiae, iam parcite, divae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권311)
Amicum laedere ne ioco quidem licet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A23)

SEARCH

MENU NAVIGATION