라틴어 문장 검색

tota cum ducibus ruet Pelasga tellus, hic tuus primum gener tauri ferocis ore flammanti occidet.
(세네카, 메데아 4:53)
minora meritis patiar - ingratum caput, revolvat animus igneos tauri halitus [interque saevos gentis indomitae metus armifero in arvo flanimeum Aeetae pecus,] hostisque subiti tela, cum iussu meo terrigena miles mutua caede occidit;
(세네카, 메데아 8:17)
iam domus tota occidit, urbi timetur.
(세네카, 메데아 13:20)
scelus est Iason genitor et maius scelus Medea mater - occidant, non sunt mei;
(세네카, 메데아 14:25)
en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit;
(세네카, 옥타비아 1:10)
invictus acie, gentium domitor, Iovi aequatus altos ipse per honorum gradus Caesar nefando civium scelere occidit.
(세네카, 옥타비아 8:4)
quo te furor provexit attonitum tuus et fata, nate, cedat ut tantis malis genetricis ira quae tuo scelere occidit?
(세네카, 옥타비아 9:45)
sine ullo scelere, sine sensu innocens meus occidisses;
(세네카, 옥타비아 9:47)
Occidis, Cadmi generosa proles, urbe cum tota;
(세네카, 오이디푸스 2:15)
cuius Laius dextra occidit, hunc non quieta tecta, non fidi lares, non hospitalis exulem tellus ferat;
(세네카, 오이디푸스 3:33)
Subito refulsit lumine et subito occidit.
(세네카, 오이디푸스 4:22)
Agmina campos cognata tenent, dignaque iacto semine proles, uno aetatem permensa die, post Luciferi nata meatus ante Hesperios occidit ortus, horret tantis advena monstris populique timet bella recentis, donec cecidit saeva iuventus genetrixque suo reddi gremio modo productos vidit alumnos.
(세네카, 오이디푸스 9:8)
primone in aevo viridis an fracto occidit?
(세네카, 오이디푸스 9:18)
occidere volui noxium, amissum fleo.
(세네카, 파이드라 16:2)
cum occidis et cum parcis, olim iam tuum est hoc cadaver:
(세네카, Phoenissae 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION