라틴어 문장 검색

dedicavit L. Porcius L. F. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 396:2)
adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 521:1)
favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 12:1)
dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 440:2)
suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 203:1)
si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem futuram fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 213:1)
eos ipsos qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 216:1)
nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet, factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 390:1)
Philaenivm Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 13)
Hocine est pietatem colere, matris imperium minuere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 19)
Pietas, pater, oculis dolorem prohibet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 18)
B. Sine, mea pietas, te exorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2143)
novi pietatem tuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 680)
Pietate factum est mea atque maiorum meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6201)
Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2121)

SEARCH

MENU NAVIGATION