라틴어 문장 검색

per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 273:1)
quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 342:1)
nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 347:2)
deinde, ut Poenus apparuit in collibus et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse adferebant, tum metu victi consulturos se populum responderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 7:2)
id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 152:1)
praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 167:1)
ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 269:1)
munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 456:1)
et auri satis magnum pondus, quod secum tum attulerat, ei servari iussum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 577:2)
eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 94:1)
eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 124:1)
ceterum ei qui consilium adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 162:2)
ex hui'us Marcii duobus carminibus alterius post rem actam editi comprobata auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, adferebat fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 173:2)
quo ubi allatum est hostis adventare, prope est factum ut iniussu praetoris signis convulsis in aciem exirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 312:2)
quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 581:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION