라틴어 문장 검색

quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 336:2)
quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiae adsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 512:1)
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum qui medius inter castra murumque erat adversus instructos Campanorum equites processerunt, et, ubi ad coniectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 51:1)
et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad conprimendam seditionem processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 568:1)
illa quae portam ingressa erat iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 653:2)
addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae equo publico meruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 177:2)
ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 211:2)
Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit, atque inde Canusium procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 634:2)
consilio dimisso signum pugnae proponitur, confestimque in aciem procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 685:1)
Hasdrubal, dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, substitit, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 696:1)
ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 201:1)
inde confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit, praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 208:2)
et procedente iam die vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppresses matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent, raptim in aciem exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 223:1)
itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 487:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION