라틴어 문장 검색

Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 106:1)
In Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 170:1)
cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 196:2)
Sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subirent, magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie vertunt Poeni Numidaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 197:1)
inde confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit, praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 208:2)
ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 211:1)
et procedente iam die vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppresses matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent, raptim in aciem exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 223:1)
adeoque citato agmine ducti sunt ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 240:1)
Castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, haud difficulter sese tutati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 245:1)
inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:2)
sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi,ne quis urbe egrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 396:2)
novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:4)
dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 64:1)
et qui in arce erant, igni iniecto tectis quae tenebant, ut is tumultus moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 110:1)
neque enim hominum modo turba, mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 387:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION