라틴어 문장 검색

nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 646:1)
ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 653:3)
ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem quae inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:2)
vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 738:1)
octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 739:3)
timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 743:1)
primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 752:1)
pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 69:1)
ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit et scalis multis simul partibus impetus in urbem est factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 221:1)
interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 28:1)
quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 35:1)
quae utraque regiis tenebantur praesidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 70:2)
Hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 74:1)
nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 108:1)
haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION