라틴어 문장 검색

nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit, ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui, quorum pars causas et res et nomina quaeret, pars referet, quamvis noverit illa parum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 23)
illi successit, quamvis sine crimine coniunx, non tamen in nostro firma futura toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1038)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures, sic tamen absumo decipioque diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1059)
ipse sacram, quamvis invisus, ad aram confugiam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 222)
quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te se minus adversis indoluisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 416)
quamvis procul absumus, opto candidus huc venias dissimilisque meo, si quod et instabat dominae miserabile vulnus, sit perfuncta meis tempus in omne malis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 59)
quamvis hoc vel me scire tacente potes, sum miser;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 73)
mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque, a male pacatis plus trahit ora Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 76)
non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri impedit et profugi nomen in ora refert, quamvis interdum, quae me laesisse recordor, carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, vulneribusque meis tela cruenta sequor, quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet Graia Capheream currere puppis aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 711)
Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra te quoque sim, inferius quo nihil esse potest, quae tibi res animos in me facit, improbe?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 81)
nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 915)
vela damus, quamvis remige puppis eat, qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo laudat et hortatu comprobat acta suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1420)
Quamvis mutatio pars sit progressionis rationum multiplicium, velocitas quam actiones humanae ei hodie imponunt, naturali obsistit evolutionis biologicae lenitati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:2)
Postremis decenniis eiusmodi calefactio constanti ducta est augmento gradus maris, quod praeterea facile coniungitur cum augmento eventuum meteorologicorum extremorum, quamvis causa ex scientia determinabilis unicuique eventui non sit singillatim adscribenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION