라틴어 문장 검색

Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in prouinciam venit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장15)
Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere, sibi quisque ducere trahere rapere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장6)
Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장2)
Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petendi gratia missionem rogat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장1)
ita quocumque intenderat, res aduersae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장7)
Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장10)
Quam rem alii in superbiam vertebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi quod iam parta victoria ex manibus eriperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장6)
mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장15)
Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장11)
ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciendi animum alio vertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장3)
Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장1)
Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam [ab Utica] venire iubet, item L. Bellienum praetorem Vtica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장1)
Igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장5)
nec quemquam decere, qui manus armauerit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장5)
Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION