라틴어 문장 검색

Hoc vos non intellegitis et alienum fortunae vestrae vultum geritis, sicut plurimi, quibus in circo aut theatro desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum malum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:1)
Ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.8)
Suspicatus est hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit siue non bene tegit uultus magna consilia;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.7)
uultus te meus decepit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.20)
lacrimae pignora sunt nolentium et repugnantis animi uultus index.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.47)
placuit Parrhasio uultus infelix.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.43)
viso labantem Cerbero vidi diem pavidumque Solem;
(세네카, Hercules Furens 1:27)
artos serenis vultibus nodos tulit, et tumida tenera guttura elidens manu prolusit hydrae.
(세네카, Hercules Furens 3:9)
talis, parentes liberos patriam petens, erumpe rerum terminos tecum efferens, et quicquid avida tot per annorum gradus abscondit aetas redde et oblitos sui lucisque pavidos ante te populos age.
(세네카, Hercules Furens 4:4)
Sed ecce saevus ac minas vultu gerens et qualis animo est, talis incessu venit aliena dextra sceptra concutiens Lycus.
(세네카, Hercules Furens 4:21)
continge dextram, quid truci vultu siles?
(세네카, Hercules Furens 5:24)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
Flebilem ex oculis fuga, regina, vultum, tuque nato sospite lacrimas cadentes reprime:
(세네카, Hercules Furens 9:32)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION