라틴어 문장 검색

Si in nostra potestate non est, an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti sint;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:1)
Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 21:1)
Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:3)
Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:5)
impletur autem, cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 2:6)
Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis vivere in macello an in castris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 5:1)
Omnia, quae fortuna intuetur, ita fructifera ac iucunda fiunt, si qui habet illa, se quoque habet nec in rerum suarum potestate est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 2:1)
Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 5:1)
Id enim egerat, ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 29:2)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob id abdicari quod esset suae potestatis;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:10)
adfectus nostri in nostra potestate sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:14)
mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 18:2)
non est inuidiosa potestas quae misericordia uincit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 3:16)
Abdicatio mea in potestate abdicati est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION