라틴어 문장 검색

cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur haud magno consulis decore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 459:1)
tantus ardor ad dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint, victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit quam proelium fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 509:1)
nullum annum esse quo non acie dimicetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 645:3)
Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit, nec se tamen aequo loco hosti commisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 209:2)
fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 326:4)
qui, ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut non ultra sustinuerint impetum Aequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 332:2)
is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad maius aliquanto certamen redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 338:2)
fusa concursu acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 363:2)
fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 389:1)
quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem per latus transfixum hasta occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 402:1)
spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 402:2)
ibi tribuni militum non loco, castris ante capto, non praemunito vallo quo receptus esset, -non deorum saltem, si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 415:1)
nec tamen aequari frontes poterant cum extenuando infirmam et vix cohaerentem mediam aciem haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:1)
nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulisset haud dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudini victoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 417:1)
in altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 419:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION