라틴어 문장 검색

Quaesivit quidnam saperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.2)
inquit sapiens, expedi quid fecerim.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.4)
O nata, merito sapiens dicere omnibus!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.8)
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant Et ut putentur sapere caelum vituperant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.9)
Consulto involvit veritatem antiquitas, Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.8)
Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas vivendi causas habentem, optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora veros amicos.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 3:1)
Ut animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia multum - ne tibi placeas - sed quia tantum quantum ego sapis;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 21 1:1)
quae sapienti viro ita aptanda est ut perferatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 5:2)
Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 7:1)
Debent autem sapientes viri, ut tu, tales quasi liberos a re publica accipere, quales a natura solemus optare.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 9:3)
Neque enim sum tam sapiens ut nihil mea intersit, an iis quae honeste fecisse me credo, testificatio quaedam et quasi praemium accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 13:1)
Invenio autem apud sapientes honestissimum esse maiorum vestigia sequi, si modo recto itinere praecesserint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:2)
Est quidem ille eruditus et sapiens, ut qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibusque dediderit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 8:1)
Nec ignoro alios eius modi casus nihil amplius vocare quam damnum, eoque sibi magnos homines et sapientes videri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:3)
Qui an magni sapientesque sint, nescio;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION