라틴어 문장 검색

Iam pelago medios Titan demissus ad ignes, Nec quibus abscondit, nec si quibus exerit orbem, Totus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:33)
Signifero quaecumque fluunt labentia coelo, Numquam stante polo, miseros fallentia nautas Sidera non sequimur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:41)
Dubio contra cui pectore Magnus, Hoc solum toto, respondit, in aequore serva, Ut sit ab Emathiis semper tua longius oris Puppis, et Hesperiam pelago coeloque relinquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:49)
Quando, ait, Emathiis amissus cladibus orbis Qua Romanus erat, superest, fidissime regum, Eoam tentare fidem, populosque bibentes Euphraten, et adhuc securum a Caesare Tigrim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:1)
Sed me vel sola tueri Fama potest rerum, toto quas gessimus orbe, Et nomen, quod mundus amat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:35)
Quare agite, Eoum, comites, properemus in orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:43)
sed magna feram solatia mortis Orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente, Nil socerum fecisse pie.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:56)
Sed cuncta revolvens Vitae fata meae, semper venerabilis illa Orbis parte fui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:57)
Miserum quid decipis orbem, Si servire potes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:8)
Te, quem Romana regentem Horruit auditu, quem captos ducere reges Vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis, Deiectum fatis, humilem, fractumque videbit, Extolletque animos Latium vesanus in orbem, Se simul, et Romam, Pompeio supplice, mensus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:9)
Iuvat ire per orbem Ducentem saevas Romana in moenia gentes, Signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:17)
Tentare pudendum Auxilium tanti est, toto divisus ut orbe A terra moriare tua?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:36)
Quin respicis orbem Romanum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:65)
Toto iam pulsus ab orbe, Postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit, Cum qua gente cadat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:32)
Thessaliaeque reus, nulla tellure receptus, Sollicitat nostrum, quem nondum prodidit, orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION