라틴어 문장 검색

Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:2)
Abundat itaque civitatibus ditibus Media, et vicis in modum oppidorum exstructis, et multitudine incolarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 31:1)
Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 39:1)
Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 47:1)
Sunt etiam civitates, licet numero paucae, victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 49:2)
Habent etiam civitates inter minora municipia validas, duas quidem maritimas, Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 52:2)
Sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta et et et Menapilae et Bactris ipsis, unde regnum et vocabulum nationis est institutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 58:1)
His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca, solum pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 60:1)
Civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur, Aspabota et Chauriana et Saga.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 63:1)
Habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 70:2)
Hic quoque civitates sunt inter alias viles, Alexandria et Arbaca et Choaspa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 72:2)
Civitates autem etiam hic sunt inclyta epraeter insulas, sed Ratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 73:2)
Emenso itaque itinere bidui, prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis impositam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:1)
Reliqui vero cum caritatibus suis et supellectili, humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 9:2)
Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION