라틴어 문장 검색

deinde, ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, comitibus eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 458:1)
ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 461:1)
inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 477:1)
haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 480:1)
dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas velis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 516:1)
Consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 519:1)
cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 520:1)
ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 527:3)
inde scitum legatos cum litteris captos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 530:2)
legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito Boeotus et Sositheus Magnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 532:1)
tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 533:2)
itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 567:1)
cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 585:1)
castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 586:2)
legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies numquam sustinuerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 612:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION