라틴어 문장 검색

"et tales hilaris tamen intro penates et litus, quod pandis, amo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis41)
tenet ecce seniles leniter implicitos vultus sanctamque parentis canitiem spargit lacrimis animaeque supremum frigus amat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum6)
nec pietas alia est tibi curaque natae, sic et mater amas, sic numquam corde recedit nata tuo, fixamque animi penetralibus imis nocte dieque tenes, non sic Trachinia nidos Alcyone, vernos non sic Philomela penates circuit amplectens animamque in pignora transfert.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 23)
Amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr5)
Nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr8)
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam25)
"tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, quo niteat sacri centeno pondere vultus Caesaris et propriae signet cultricis amorem sic ego nec Furias nec deteriora videbo Tartara et Elysias felix admittar in oras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam74)
iam murmura serpunt plebis Echioniae, tacitumque a principe vulgus dissidet, et, qui mos populis, venturus amatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권49)
"angit, amate, salus, tune incomitatus, inermis regna petes poterisque tuis decedere Thebis, si neget?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권128)
quo carmine dignam, quo satis ore tuis famam virtutibus addam, augur amate deis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권43)
illa libens - nam regum animos et pondera belli hac nutare videt, pariter ni providus heros militet - ipsa sacros gremio Polynicis amati exuerat cultus haud maesta atque insuper addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권81)
- amabant armenta, atque ausae circum mugire iuvencae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권280)
illam unam neglecto lumine caeli aspicit et vultu non exsatiatur amato.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권289)
convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis profert recipitque, nec umquam longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권58)
ut leo, cui parvo mater Gaetula cruentos suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit colla iubis torvusque novos respexit ad ungues, indignatur ali, tandemque effusus apertos liber amat campos et nescit in antra reverti, quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권321)

SEARCH

MENU NAVIGATION