라틴어 문장 검색

Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 8:2)
Rex, cum honesta intuetur, salutem commissi sibi corporis curat, et illi nihil imperat turpe, nihil sordidum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:3)
ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 10:2)
quare mihi non permittas hunc tam honestum malae opinionis metum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:4)
" bonum est, quod ad se impetum animi secundum naturam movet et ita demum petendum est, cum coepit esse expetendum," Iam et honestum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 9:6)
Locus ipse me admonet, ut quid intersit inter bonum honestumque dicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 10:1)
Honestum est perfectum bonum, quo beata vita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 10:5)
quod honestum est, nisi bonum esse non potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 11:7)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua per plures quaestiunculas vagata est, sed in una constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia pervenerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 1201)
Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:5)
Nihil est bonum, nisi quod honestum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 3:1)
Quod honestum, est utique bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 3:2)
Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici, quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 3:6)
Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:4)
mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION