라틴어 문장 검색

defossione corporum in terra (qualis fertur apud Chinenses esse confectio porcellanae, ubi massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta annos, et transmitti ad haeredes, tanquam minerae quaedam artificiales);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:18)
veruntamen operari videntur super corpora animalium tantum, et vix ultra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:2)
Etiam praeparationes corporum ad excipiendum frigus non sunt omittendae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 484:1)
videlicet quibus modis fieri possint condensationes in corporibus, aliter quam per frigus, quod illas efficit ut opus suum proprium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:5)
quae parum potest ad densitatem constantem (resiliunt enim corpora) sed nihilominus forte res auxiliaris esse queat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:8)
Secunda fit per contractionem partium crassiorum in corpore aliquo, post evolationem aut exitum partium tenuiorum, ut fit in indurationibus per ignem, et repetitis extinctionibus metallorum, et similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:9)
Tertia fit per coitionem partium homogenearum, quae sunt maxime solidae in corpore aliquo, atque antea fuerant distractae, et cum minus solidis commistae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:10)
Quarta fit per consensus, admovendo quae ex vi corporum occulta condensant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:12)
Certe quoad corpora animalium, dubium non est quin sint complures medicinae, tam interius quam exterius sumptae, quae condensant tanquam per consensum, ut paulo ante diximus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:15)
Itaque videmus per vulcanos istos qui in pretio sunt, spiritus corporum magnopere exaltari, ut in aquis fortibus, et nonnullis aliis oleis chymicis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:5)
etiam corpora heterogenea grosso modo incorporari et commisceri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:8)
maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:9)
Neque vero tempestivum est illa penitus scrutari, antequam rerum formae et corporum schematismi ulterius investigati fuerint, et in lucem prodierint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:9)
Moram appellamus, cum corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim et defensum ab aliqua vi externa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:2)
At dissimilares et varii schematismi, quos corpora per moras tentant (quales sunt putredines), per ignem aut calorem vehementiorem destruuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION