라틴어 문장 검색

Domitii consilio naves longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae.
(카이사르, 내란기, 1권 56:2)
Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert.
(카이사르, 내란기, 1권 60:5)
Huic consilio suffragabatur etiam illa res, quod ex duobus contrariis generibus, quae superiore bello cum Sertorio steterant civitates, victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant, quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant;
(카이사르, 내란기, 1권 61:4)
Hoc inito consilio toto flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent.
(카이사르, 내란기, 1권 61:7)
Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus profectionis quaeritur.
(카이사르, 내란기, 1권 67:1)
Haec vincit in consilio sententia, et prima luce postridie constituunt proficisci.
(카이사르, 내란기, 1권 67:11)
Duces vero eorum consilium suum laudibus efferebant, quod se castris tenuissent;
(카이사르, 내란기, 1권 69:4)
Hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Octogesam perveniret.
(카이사르, 내란기, 1권 70:8)
praesertim cum non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio.
(카이사르, 내란기, 1권 72:5)
Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur:
(카이사르, 내란기, 1권 72:8)
Erant plena laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula vitasse, et eorum, qui sine vulnere tantas res confecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 74:12)
Postulat, ut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque sibi separatim a reliquis consilium capturos.
(카이사르, 내란기, 1권 76:3)
Sed ex propositis consiliis duobus explicitius videbatur Ilerdam reverti, quod ibi paulum frumenti reliquerant.
(카이사르, 내란기, 1권 78:5)
Ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant.
(카이사르, 내란기, 1권 78:6)
Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION