라틴어 문장 검색

Eumenes, qui extremus commisso certamine advenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse ubi aequa pugna erat invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 501:1)
contra fauces portus instructa in frontem navium acie stetere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 150:1)
ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 258:1)
et iam in frontem derectas habebant naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 258:2)
Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 260:1)
ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 261:3)
trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 262:2)
itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 266:2)
Eudamum in alto multitudine navium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe praestantem, urgebat, et circumvenisset, ni signo sublato ex praetoria nave, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu vicerant naves ad opem ferendam suis concurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 267:1)
trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus divisis Aemilius cum praetoria nave primus e portu in altum evectus, excipiens insequentes, suo quamque ordine in frontem instruxisset, Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad terram, ut et sine trepidatione conscenderent et ut quaeque parata esset exiret navis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 333:2)
et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 336:1)
quod ubi Eudamus qui cogebat agmen vidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naves - et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe - aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 337:1)
haec media acies fuit, in fronte in decem partes divisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 451:1)
a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 451:3)
ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION