라틴어 문장 검색

alios, quod melius putent dicere se posse quam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 1:2)
Quod eis qui limatius dicendi consectantur genus accidere non solet, propterea quod prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem modo possit et dicere et scribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:3)
Alii a C. Persio litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum esse Lucilius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:7)
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit - ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:3)
Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 3:3)
In ea ipsa causa fuit eloquentissimus orationisque eius scriptas quasdam partis reliquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:2)
Quando quidem tu istos oratores, inquit, tanto opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset scribere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 2:2)
Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum, tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 1:1)
quid enim est superioris aetatis quod scribi possit de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 1:3)
quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 2:4)
ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장5)
sulpici orationes quae feruntur, eas post mortem eius scripsisse P. Cannutius putatur aequalis meus, homo extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:1)
Ipsius Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque posse diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:2)
Cottae pro se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae rogatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:3)
Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION