라틴어 문장 검색

vos tamen, inquis, vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 387:1)
quibus igitur rebus amicitia violatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 388:1)
nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 389:2)
ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 550:2)
ex iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 642:2)
esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 643:1)
alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 644:1)
tertium esse genus cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 645:1)
alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et tueri quas habeant et novas complecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 651:1)
amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi non pudori sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 655:1)
inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 663:2)
haec ad incitandum animum tyranni dicebantur ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia violatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 130:1)
Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset acceptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 200:1)
nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse, quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros quam ut Romanam amicitiam violarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 367:3)
tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION